Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 79
Unproofread scanNot analysed yet
Si uera est uulgi regula plurimum uini futura nobis uindemia dabit, grauida est acinis sambucus illa, Eadem enim eius &uinea rum fertilitas esse creditur. Ral. Iam rursus succur rit, quod cum id prius ubi de Leucoijs ageres, interro gare te uellem, propter alium incidentem sermonem ex cidit, nempe quod Hieronymus Brausuicensis Argen tinus herbarius, cuius magnam ubique autoritatem ce lebrant, hanc arborem, si eam sic appellare licet, à grę cis leucoia uocari, eiusque tres species tradit. Verba ipsius sunt in capite holder (sic Germani sambucum nominant) Gal. Scripsit Latine? Ral. Non, sed germanice. Gal. Latine ergo refer Ral. Sambucus, inquit, frutex non herba est, à Gręcis Leucoia dicta, cuius tres sunt species, sam bucus. s. ebulus, et sambucus rubeus (non mirum eum in grammatica peccasse, cum plane anal phabetus idiota fuerit) quamuis aliqui doctores deagresti seu syluestri sambuco scribant. Cord.