Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 80
Unproofread scanNot analysed yet
Scio quid rudi literarum homini impo suerit, Legit sambacum Arabum, nempe ieseminum, trium esse specierum, album, luteum, &rubeum, &quia leuiora totidem tum specie bus tum coloribus indicantur, putauit sambu cum sambacum, nominis scilicet uicinitate de ceptus, &sambacum idem leucoijs. Contingit ma gnos medicos similiter errare, qui pro samba cino, id est iasmino oleo, sambucinum scribant, &intelligant. Vtinam idem Hieronymus aequa lem habuisset tanto harum rerum studio eruditionem, praestitisset forte quod quidam ei tribuunt, Nunc quod caecus caecos secutus est, una cum eis in foueam errorum cecidit, quorum catalogum hic recensere ut non libet, sic etiam non uacat. Id ideo loquor, non ut bono uiro detraham, sed ut lecto res, qui toti ab eo pendent, admoneam. Omni bus enim qui tali conatures medicas iuuare student, impensissimo animo faueo, sic tamen, ut, si illi errent, magis ueritati. Similes ego uices mihi reddi cupio, si in aliquibus ut humanum est, hallucinor, humaniter &ueritatis amore reprehendi non refugio. Sed de his satis. Nouisti Niger hunc fruticem? Nig. Vbi tu dixeris. Cor. At in Virgiliano Bucolico discipulos hunc me os docuisti. Nig. Qui quod ignoras alios doceas? Cor. Hoc tamen plerique literatores solent. Ligustrum est. Meg. Similia oleae folia habet. Nig. Longe aliam eius idaeam concepi, nempe quam pręceptores mei indiderunt, Viticularis ac circumuoluentis se in sepibus herbę, referentibus fere lilia floribus. Cord.