Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 82
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi quis ibidem ligustrum pro purpurea e leucoijs uiola interpretari malit, nam huiusmodi uiolae quondam à Romanis etiam ligustriae dici solebant. Nihil tamen certi habeo. NIGER. Quae alba Virgilij ligustrasunt noui, utinam &nigra eiusdem uacinia nossem. Ralla. Syluestres illi mirtilli sunt, quos Germanice heydel beehr appellamus. CORDVS. Vanum hoc ludimagistrorum commentum est, si scire uoles hyacinthi caput apud Dioscoridem &quae illic Virgilius Marcellus scholia addidit, lege, &longe aliam eius historiam, quam poëtae fa bulantur, comperies. Niger. Non ergo regum nominibus inscriptus ut Ouidius canit, flos est. Cord. Si id credendum censes, crede etiam quod is ex transformato puero factus sit. RALLA. Hos berberes seplasiarius tuus non colligit. CORDVS. Dum rancidos ueteres habet, non opus esse putat. Ralla. Vellem me eos Lypsiae habere. MEGOBACchus. Est ne haec spina quam Dioscorides oxyacantham appellat? COrdus. Est. MEgobacchus In Italia crispinam quandam nescio an hanc dici audiui, qua si acrem, id est acutam spinam, id quod &Grę co uocabulo respondet. CORDVS.