Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 83
Unproofread scanNot analysed yet
Ego tamen id non ut acuta sed acida spina sit, intelligendum puto, utrunque enim acre significat: Nam absurdum uideretur ab acuto acu leo, qui omnibus spinis est, hanc proprie dici. NIGER. Placet mihi opinio tua, etenim perquàm acidus foliorum est sapor. Cordus. Porro quam Itali crispinam uuam appellant diuersum ab hac genus Barbarus separat, imo &alium fruticem aeque spinis horridum &topiarium pusillaeque uitis folio ac rubentis uuae fertilem, nec in Italia modo, sed in Germania quoque illi uisum indicat, Quisnam hic apud nos frutex sit scire cupio, quemadmodum &hanc spinam quonam ab autho ribus nomine uocetur. MEgobacchus. Quam intelligis? CORDVS. Hanc candidis aculeatisque ramis lapidosis item ac in maturitate rubentibus mitique carne esculentis baccis forti admodum ac duro ligno. GALLus. Ego cornum esse puto. CORDVS. Cornus longe maior ac speciosior arbor esse dicitur, cuius fructus oliuam aequat, cum hic ne dimidiam eius quantitatem. NIGER. Visam mihi Viennę cornum existimo, esseque eam cuius fructus dirlas appellant. GALlus. Quod huius ergo spinae Germanicum nomen est? CORDVS. Nos hagendorn appellamus, quemadmodum &hac proximam curuatis &tenacibus aculeis rosarum spinas simili facie repręsentantem &eandem fere, nisi quod agrestis est &non tam multifolias, imo quinquefolias tantum rosas fert. Ral. Nos spinam albam dicimus. Cord.