Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 84
Unproofread scanNot analysed yet
Sed magno errore, cum ea longe alia fit planta, haec uero illa quae Gręce cynosbatos, &Latine caninus rubus seu ut Theodorus uertit, canirubus nominatur. Gal. Eadem igitur cynorhodo. Cord. Id non perinde affirmare ausim, nam alia ab hac cynorhodos uidetur. Meg. Imo plures ac diuersas plan tas uno hoc cynosbati nomine significari, si ea quę Theophrastus scribit, perpendantur. Is folium cynosbati humano uestigio, si recte memini, simile dicit. Cor. Columella amerinę salici. Nig. Plinius quoque nigram uuam describit, in cuius acino neruus sit, unde neruus passus dicatur. Cord. Idem hanc nostram hagendornam cynosbati nomine graphice depingit &harum, quas in ea uidetis, spongiarum meminit, easque egregiam contra calculum medicinam laudat, cui ipsam etiam experientiam non uno exem plo subscribere scio. Non semel enim uidi his ipsis spongiolis in puluerem leuigatis fortissimas urinae angustias solui, quin repertos in eisdem uermiculos majus ad has praesidium esse quidam affirmant. RALLA. Ipsos quoque fructus eadem facultate ualere audio. Niger.