Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 93
Unproofread scanNot analysed yet
Id ego non inficior, scio quidem omnes ferè equites, quoties fibula dicta pestis equum corripuerit, hac con tra eandem herba efficaciter uti, &quis dubitet plures tam facultates haberes? Gal. Phuch, quam ingrato &plane alliaceo odore huius her bae contrita folia foetent. Ral. Quam herbam ostendis? Gal. Didodrantalem illam folio subrotundo nisi quod iuxta pediculum, ut in haedera introcedit, flore albo. Cord. Hanc esse pu to, quam pandectarius rimam marinam, alliariam, &pedem asininum appellat. Meg. Vtinam scordium. i. palustris tixago sit, quam con tra serpentes adeoque ipsam pestem commendant. Cor. Valde dubito, nam rubescenti flore scordion depingitur, qui hic albescit. Ral. Vt hinc apparet non est scordion, quod nos accipimus sylue stre allium. Cor. Syluestre allium nostrates hic pa stores rampum appellant, conquerunturque eius pastu tetrum lactis odorem fieri, tametsi sunt qui eodem delectentur. Ral. Neque hoc dico, sed aliud medio inter allium &porrum odore, Cor. At hoc scorodoprason est, nisi forte ampeloprason. i. uineale porrum intelligas.