Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 94
Unproofread scanNot analysed yet
Sed has herbas uos nosse &exacte distinguere posse deceret. Ral. Cur uos, qui domini &praecepto res nostri estis, medici non docetis? Cord. Recte respondes, &merito, qui hanc nihil ad nos curam pertinere credimus, istud à te scomma referimus. Ral. In hac re uos soles nostri estis, contra minora nos sydera omne quod habemus à uobis lumen accipimus. Cord. Si in Maio adfuissetis, eodem hoc uliginoso loco minus chelidonium ostendissem, plane ea, qua apud Dioscoridem indicatur figura. Nig. Quo abijt? Cord. Statim incipienti ęstate euanescit, hinc Germa nice meykraut. i. herba Maij dicitur, quod tan tum in eo mense appareat. Ral. Historiam eius legam, an forte nouerim. Eadem est quam animo con cepi, scatent ea omnes fere tunc horti. Et si recte recordor Hieronymus eam feickvuartzen kraut id est hemorrhoidum herbam appellat. Cord. Saxones uero schorbocks kraut, quod for te morbo, quem illi schorbock nominant, me deatur. Meg. Quod hoc uocabuli monstrum est? Cord. Nisi ad stomacaccen referatur, nescio. Nam dentes eo malo excidere &totum os affici dicunt.