Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 95
Unproofread scanNot analysed yet
Ral. Alia historia Serapion meniten. i. chelido nium minus depingit, nempe altis &gracilibus ramis, cum haec sine caule sit herba. Cord. Non hoc authoris sed interpretis forte est uitium. Nig. Aristolochia quoque rotunda quam hic holvuurtz. i. concauam radicem uocant non diu appa ret, nunquam enim in aestate eam uidi. Ral. De hac herba magnam Corde controuersiam mouisti, in eo, quem de pseudotheriaca scripsisti, libello, ubi te uehementer de ea, an uera aristolochia rotunda sit, dubitare dicis. Cord. In eadem opinione haereo omnesque appello, qui uocatam hanc aristolochiam rotundam ad historiam, qua uera aristolochia rotunda describitur contulerunt, an absque ratione suspicer. Ral. Eius hic caput habeo. Cordus. Lege itaque. Ral. Duo sunt eius genera rotundum quod foeminam uocant, habetque hederae folia, cum acrimonia odorata modice rotunda, tenera, pluribus ab una radice erumpentibus germinibus. Viticulae illi longae sunt, flores candidi, pileolis similes, in quibus quod rubet graui odore sentitur &caetera. CORDVS. Nunc aperi Galle tomos Brunfelsij &dictae aristolochiae rotundae, quoniam uiuam imaginem uidere nequimus, graphice expressam icona monstra. Num haec figura auditę iam historiae respondet? Rutae potius quam hederae similia haec folia sunt. Meg. Radix tamen in globum, ut dehinc historia habet, rapi modo rotundatur, &forte in describendis folijs per tot secula commissus est error. Cord.