Latin
97
Euricius Cordus, Botanologicon 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
simplicium numerus resultet. Ral. Id memoriae mandabo. Gal. Plurimum hyperici hic nascitur. Cor. Veram tamen hypericum uidere mihi nunquam licuit. Ral. At nos eam sic appellamus. Cord. Et Dioscorides hypericum cognominat, cum primum ac legitimum ei nomen sit ascyro. Ral. EVRICII CORDI Perforatam etiam à transpunctis scilicet folijs, ac fugam dęmonis, quod dęmones fugare cre datur, appellant. Nig. Meticulosi pusillanimesque admodum sint daemones illi oportet, qui tantillam herbam fugiant ac formident. Gal. Germa nice autem qui uocatur? Cord. Harthau. i. durum foenum, &Runrath quasi Graece thrasibula in quibusdam etiam locis unserfrauen bedtstro. i. dominae nostrę stramen. Nig. Audiui eandem &androsemon dici, à sanguinolento scilicet succo, quo contrita folia digitos inficiunt. Gal. Illud, per omnes musas, faciunt. Aspice ut rubeant. Cor.