Latin
98
Euricius Cordus, Botanologicon 98
Unproofread scanNot analysed yet
Est tamen hoc nomine proprie insignita alia herba, ob eandem caussam, statim post ueram hypericon &hanc ascyron à Dioscoride descripta, ut uiribus duabus prioribus non absimilis sit con muni earundem appellatione etiam hypericum dicta. Meg. Nolim diras ac imprecationes illas, quibus procul dubio uxor tua hanc cuscutam, ut lino suo, dominatam pestem deuouit, in caput meum uertere. Ral. Irascantur &ma ledicant ei mulierculae, quantumuis uelint, bene interim à medicis audit ob egregias multis aegritudinibus medendi uires. Nig. Miror tam utilem herbam tam diligenti harum rerum obseruatori Dioscoridi pręteritam. Cord. Si non plus ęquo audaculus coniectator uobis uiderer, quae mea sit opinio dicerem. Meg. Dic audacter libere sunt coniecturae. Cord. Puto eam androsaces apud authorem illum esse. Gal. Sed androsaces in maritimis Syriae tantum nascitur. Cord. Dicit tantum? Ral. Non, sed simpliciter, nascitur. Cord. Quid prohibet ergo quo minus &in Germania nascatur? Videte candidam. i.