Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon iv
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA rior quàm putaueram, &iuxta principi suo pro tanto beneficio ingratus populus, ut omnes bonas literas, sic &ipsam medicinam contemneret, solisque uagis ac impostoribus empiricis &agyrthis gauderet. Quod uitium cum hic majus quàm usquam alibi, offendissem, statim pietatem facilitatemque meam incusa re coepi, et continua ductus poenitentia iugiter hinc alio quopiam suspiraui. Quantumuis enim liberali, non tamen quo duodecimus uiue re queam, stipendio mereo. Quin etiam dudum demigrassem, nisi blanda spe sacra quędam an chora me hactenus, non in paruum rei familiaris detrimentum retinuisset. Qua tandem per semper euectricem meam inuidiam resecta, cum crebro iam rumore terrerer, scholam sci licet nostram, non ita multa saecula permansu ram, et tum, si secuta fides, cum aulicam uitam (in quam forte ubi res foeliciter ceciderit, adsciscerer) abhorrerem, tamen hinc me concedere necessitas cogeret, prudentiae adeoque toti ci uitati uestrae futurum me medicum obstrinxi. Quod autem in hunc usque diem absum, non mea, sed eiusdem inuidiae culpa est. quae ut amplius noceat, ita me remoratur ut ante Paschales fe rias nullam aduentus mei expectationem pol liceri queam. Et ut omnia expedita fuerint, quis in tanta hyemis iniuria, cum tanta familia tantum iter ingrediatur? Vt tamen uel absentem me uestrum esse intelligatis, uestrum hunc esse uolo quem interim ingenij mei foetum peperi. Puta non adeo contemnendam nec inanem, ut spero de aliquot herbis disputationem. Quam non ut uel tantillam hinc gloriolam uaener, sed ut atris ignorantię tenebris obscuratam ueritatem indagem, suscepi.