Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon v
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius tandem oriturae, dici non potest, quanta cupiditate tenear. Indi caui graues in quibusdam difficultates, dubiumque, ut altius cogitaret, lectorem reliqui. In plerisque uero contra receptos inueteratosque errores meam nunc sententiam protuli, nunc opinionem ostendi. Atque id in his tantum quę ipse inter legendum obiter animaduerti. Vt non alienis me plumis, uelut Aesopicus ille graculus, exornauerim. Licet in quibusdam, quos de hinc uidi, autoribus, nonnulla meis eadem re pererim, quae discipulos meos priusquam illo rum libros uidissem, docueram. Porro quia non omnia, quae complura huiusmodi habeo, uno hoc dialogo, quod seruandum erat decorum, explicare potui, si publicatis his precium operae fecisse me comperiam, forte unum &alterum adhuc, modo per otium licuerit, addam. Interea uos prudentissimi uiri, "