Latin
De Joanne Fructio
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Vt annumerata his illustrium exemplis Joannis Fructii, suo munere non ignobilis uiri, facilius memoria excoleretur et posteris absterso aliquanto uetustatis squalore quo magis commendata esset, non indigna fuit. Eam enim uix adhuc perexiguis quibusdam simbolis insinuari potius quam ut uiri merita postulare uidebantur aperte testata animaduerteris, unde et ingratitudinis labem genti dimouendam his aliquanto firmius commendari uisum est. Licet enim hic molestissimo nauigationis labore fortunam pro nationis instituto extendere eniteretur, se tamen patrię pio nunquam defuisse studio satis aperuit importatis sacris Zenobii martiris pignoribus et eius sororis, quę Christianę ueritati haud obscuro uirginei sanguinis effusione testimonia redidit et cum fratre fama nominis ubique Christiano orbi extensa innotuit. Quos quidem singularis Niceferi religiosi pręsulis et Vitalis Vetrani prętoris ueneratio urbi in pręcipuos protectores dedit, quum non casus, sed diuina prouidentia religiosis et christianis affectibus largiri satis uisa sit.