Latin
De Stojco presbitero
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Vereor ne hęc tam pia ęquis auribus aliqui legant, quod hęc ipsa ciuitas Venetas insidias immerita sępius sustinuit. Senatum enim illum, plusquam hostilibus odiis libertatis suę infestum, immiti quadam rabie et cupiditatis suę stimulis exagitatum, ut sui iuris sceptra toti Dalmatię inferret, non semel experta est. Quę sane non pertulit Stoicus ille ętate sua ornatissimus et religiosus sacerdos in patrię oppressione, unde et merito et oppresse patrię ass… laudem tulit et clarum nomen apud suos est assecutus. Protomartyris quippe ędibus ad sacras reliquias pernoctans et orationi uacans, insidiarum et mali horum in Rhacusam animi diuinis oraculis edoceri meruit, eamque exemptam non aliqua classe uel insanis copiis uel …militis, sed diuorum …tutela. Ferunt enim hostibus uisam martyris faciem multo fulgore ex prepotenti numinis uirtute radiantem, męnibus in urbis protectionem ualentibus uiribus deambulantem urbanorumque stationes et excubias existimantes pedem retulisse ac his adeo horum concidisse audaciam, ut quoad ille superuiueret, ab eius inuasione prorsus deturbarentur . Ne ergo locus numine plenus debita religione careret, mox delubrum ubi hęc uisa sunt magno patri Blasio senatus consulto decretum est.