Latin
De Micaele Caboga Marini filio
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quę cuique magnifico contigerunt Hic, quum animi sui pręstantiam patrię angustiis minime continere posset, huberiorem explicandę uirtutis materiam expetens Panoniam profectus est, ubi tunc Sigismundi Augusti generositas homines uirtutis undequaque alliciebat . Existimabat enim reges et principes beatos esse, qui exclusis superbis uiros mansuetudinis et misericordię cultores in curia assesores et consiliarios haberent . Ibi quę Michaelis uirtus et prudentia in agendis fuerit, non uulgare de eo dicti cęsaris iuditium non pręsentibus tantum sed futuris quoque ostendisse uidetur. Neque enim tantum magnis et intimis consiliis admissum detineri satis fuit, sed etiam eius fidei, quam in multis maximis et arduis rebus non semel expertus erat, tantum tribuere uisum est ut unum belicosissime et efferate Croatorum genti pręfecisse, prolato in totam inferiorem Dalmatiam imperio, nunquam pęniteret, unde et ipse cęsar tantum ornatum uiri effecit, ut nunquam grati animi laudem in eo Michael requireret.