Latin
De Nicolao Caboga Marini filio
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 26
Unproofread scanNot analysed yet
Fortis Nicolai animus et robustę continentię pectus, quę, etsi intra patrię penates, tantum enituere ut non postremam laudem mihi merere uidentur, unde et eius iustitia summa cum prudentia coniuncta ea merito consecuta est quę in omni republica putantur esse amplissima. Virtuti quippe pro magnis rebus honoris insignia et pręclara monumenta merito debentur; et quidem eius uirtus et pręcipue charitas erga patriam quum in multis tum in eo maxime apparuit quod, quum urbis pręturam (quamuis iniquo illo tempore, quo Rhacusana res Cosacio bello excidio proxima periclitabat) maxima cum dignitate pręstaret, ad ciuium animos, quos patrię defensioni satis apposita oratione paratos dedit, non solum proprias opes, quas patrię incolumitati rara liberalitate primus obtulit, sed etiam filios, quos ornatissimos et manu promptos quatuor habebat iuuenes, singulari patrię charitatis documento minime deuouere ueritus est.