Latin
De Luciano Caboga
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Domum etiamnum adolescens egressus oportuneque uinculis matrimonii (quibus impotens parentis imperium inuitum iretierat) solutus, otii impatientem generosa magnanimitas in mores et urbes multorum cognoscendas uirtutis ęmulatione indefessum toto uitę asportauit tempore; et quamuis fortunae leuitate et inconstantia sua diu exagitauit, non tamen pręclaris facinoribus multisque nec paruipendendis naturę dotibus suum decus eripere potuit. Superatis enim tandem arduis quibusque, ad multam illustrium uirorum consuetudinem admissus, hisque consilium, prudentiam et singulare animi robur Christianę reipublicę fortissime et non sine aliquo uitę discrimine pręstitit. Ferdinandi et Maximiliani augustissimorum principum gratia minime defuit, quę et fortunis auctum et equestri dignitate satis illustrem et exornatum magnanimum merito dedit uirum.