Latin
De Daniele Caboga Marini filio
Euzebije Kaboga, De exemplis illustrium virorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Generosa huius adolescentis indoles magna quęque promittere nec clarissimorum fratrum uirtuti degenerare satis uisa est, cuius gratiosus spectabilisque aspectus, mores ornatissimi et non insuauis sermo Matthię Coruini, regis quidem sua ętate facile omnium clarissimi, affectum et gratiam non uulgariter conciliarunt. Vbi enim magnanimus rex ornatissimum iuuenem sola sui nominis celebritate euocatum ultro cum gentis oratoribus suo conspectui, tot regionibus emensis, astare uidit uirtutesque et potentiam regiam admirari atque celebrare animaduertit, eius animi generositate plurimum delectatus inter cętera regię benignitatis simbola, quibus eum prosequi placuit, insignium Coruinę suę gentis clarissimę participatione ornatum cum posteritate excoluit.