Latin
1.166 to 1.188
Evagrius Monachus, Sententiae 1.166-188
Unproofread scanNot analysed yet
Sermones haereticorum nuntii mortis: qui autem suscipit illos, perdet animam suam. Nunc ergo, fili, audi me, et non accedas ad ostia virorum iniquorum, neque ambules super laqueos eorum, ut non capiaris. Separa animam tuam a scientia falsa: etenim ego saepe locutus sum ad eos; tenebrosos autem sermones eorum investigavi, et venenum aspidum inveni in eis. Non est prudentia, et non est sapientia in viis eorum. Omnes qui suscipiunt eos peribunt, et qui diligunt eos implebuntur malis. Vidi ego patres dogmatum illorum, et in desertis commisi cum illis. Inimici enim Domini obviaverunt mihi, et daemones in verbis concertaverunt adversum me, et non vidi lumen verum in sermonibus eorum. Vir mendax excidet a Deo: seducens autem proximum, incidet in mala. Melior est paradisus Dei super hortum olusculorum, et fluvius Domini super fluvium magnum contenebrantem terram. Fidelior aqua coelestis, super aquam AEgyptiorum sapientium, haurientium de terra. Sicut enim qui rotas ascendunt, deorsum descendunt; sic qui exaltant verba sua humiliantur. Sapientia Domini exaltat cor; intellectus autem ejus purificat illud. Rationes providentiae obscurae; et vix intelligibiles considerationes judicii; vir autem bene agens cognoscit eas. Qui purificat se, conspiciet naturas in telligibiles: rationes autem incorporabilium cognoscet monachus mitis. Qui creaturam dicit Trinitatem, blasphemat Deum: et qui spernit Christum ejus, non cognoscit eum. Considerationes creaturarum dilatant cor: verba autem prudentiae et judicii exaltant illud. Scientia incorporalium elevat sensum, et sanctae Trinitati applicabit eum. Mementote ejus, qui dedit vobis in Domino proverbia luculenta, et non obliviscamini animam ejus humilem in tempore orationis.