Latin
2.1 to 2.36
Evagrius Monachus, Sententiae 2.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
Dilige Dominum et amabit te; et servi ilii et illuminabit cor tuum. Honora matrem tuam sicut matrem Christi; et ne exasperes canitiem ejus quae peperit te. Dilige sorores tuas sicut filias matris tuae, et non derelinquas viam pacis. Exoriens sol videat codicem in manibus tuis; et post secundam horam opus tuum. Ora sine intermissione; et memento Christi qui genuit te. Conventus virorum devita; ut non fiat idolum in anima tua, et erit libi offendiculum in tempore orationis. Christum habes dilectum: projice abs te viros omnes, et non vives exprobrabilem vitam. Animositatem et iram longe facito a te; et memoria malitiae non demoretur apud te. Ne dicas: Hodie comedo, et crastino non comedam: quoniam non in sapientia facis hoc. Erit enim noxa corpori tuo, et dolor stomacho tuo. Edere carnem non bonum, et bibere vinum non optimum: offerre autem oportet te ista infirmantibus. Virgo turbulenta non salvabitur; et quae in deliciis agit non videbit sponsum suum. Ne dicas, contristavit me famula, retribuam ei; propterea quod non est servitus in filiabus Dei. Non des auditum tuum verbis vanis, et narrationes vetularum fuge circumeuntium. Ferias ebriosarum ne videas, et in nuptias alieni non abieris: immunda enim apud Dominum omnis virgo faciens haec. Aperi os tuum verbo Dei; et cohibe a multiloquio linguam tuam. Coram Deo humilia te ipsam; et exaltabit te dextera ejus. Ne avertaris a paupere in tempore iribulationis; et non deficiet oleum lampadae tuae. Omnia fac propter Dominum; et noli quaerere ab hominibus gloriam: quoniam gloria hominis sicut flos feni; gloria autem Domini manet in aeternum. Virginem mansuetam diligit Dominus; virgo autem iracunda odibilis esi. Obaudiens virgo misericordiam subsequetur: contradicens autem, valde insipiens. Murmurosam virginem disperdit Dominus;