Latin
PROPOSITIO IV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. Empora lationum ex quiete per plana eandem elevationem habentia, sunt homologè vt longitudines planorum. Sint plana ab, ac. eandem eleuationem ad habentia. Dico tempus lationis per ac ad tempus per ab esse vt 26 ad ab. Sit ipsarum ab, ac tertia proportionalis ae. Momentum ergò in plano ac ad momentum in planô ab, est vt ab, ad ac. (per secundam huius,) hoc est vt ac. ad aè. Quare lationes per ac, a e temporibus aequalibus absoluentur: quandoquidem ita sunt momenta vt longitudines spatiorum. Ponamus iam tempus per Ae, esse mediam proportionalem ac.