Latin
PROPOSITIO IV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 107
Unproofread scanNot analysed yet
Erit tempus per ab. ipsa ab; tempus ergo per a e, siue per ac. (nam aequalia tempora sunt) est àc, &per ab est ipsa à b &c. Quod erat &c. Aliter. Pręcedens Theorema poterat demonstrari sine vlla suppositio ne. Demonstrat enim Galileus in Prop. 6. de motu accelerato, tempora lationum per chordas omnes in circulo aequalia esse, Idque tribus modis probat. in primo, &tertio subest principium suum non satis euidens; in secundo verò nihil supponitur, praeter iàm dictum Theorema Mechanicum; quod si, ipso teste, demonstratum antea fuerat, ex ipso immediatè, tamquam Corollarium, necessaria illatio suae tertiae Propositionis, immo &suę petitionis, deriuari poterat. Sed quia ipse tertiam suam Propositionem, quę nobis quarta est, mediante sua petitione probat, nos illam absolutè ostendamus ex propositionibus ipsius Galilei, quę nullum postulatum includunt. Sint duo plana ab, ac. quorum eadem ele uatio sit ad. Dico tempus lationis per ac. ad tempus per ab, eße vt ac. ad ab. facto enim angulo ab e. recto, agatur circulus cir ca diametrum ae, qui transibit per b, &producatur acf. Erit ab media proportionalis inter fa, ac, &erunt tempora per ab, af aequalia, vt o stenf X -–stendit Galileus simpliciter ex illo Theoremate Mechanico sine sua suppositione Si ergo ponamus tempus lationis per ac, esse ipsam ac erit me dia proportionalis ab, tempus per af hoc est per se ipsam ab &c. Quare tempora lationum ex quiete per plana eandem eleuationem habentia sunt homologè vt longitudines planorum, &hoc demonstrauimus sine illa petitione, cuius veritatem sequen ti Theoremate ostendemus.