Latin
XXXILA
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iam: solidum hmnog, ad conum ab c, rationem habet compositam ex ratione altitudinum b2 ad gx, &ex ratione basium, nempe circuli hg, ad circulum ac; siue quadrati bg, ad quadratum ag; siue rectae bg, ad duplam ipsius go cum enim bn. sit semilatus rectum, erit quadratum ag aequale rectangulo sub bg, &dupla ipsius go.) siue, sumptis subtriplis, vt gx, ad duas tertias ipsius ga, vel ad duas tertias bl. Erit ergò solidum hmnog, ad conum abc, vt bi ad tu. Quod memento. Recta be ad eg, est vt bn ad go, siue vt bn ad bi, siue (in subsesquialteris) vt nu ad ut. Sumptis ergo antecedentium dimidijs, erit fe ad eg, vt bu, ad ut. &componendo, fg, ad ge, vt bi, ad tu. Proptereà solidum hmnog, ad conum abe, (quod iàm ostendimus esse vt ht, ad tu) erit etiam vt fg, ad ge. Quod prorsus de conoide concludit etiam Archimedes Prop. 27. de Conoid. &sphęroid. Pro segmento sphęroidali, vel sphaerico. Esto portio sphaeroidis, siue sphę MI. rae abc, vel maior, vel minor; ponaturque ef aequalis ipsi ex; nempe dimidio axis. Ostendit Archimedes Prop. 31. &33. de Conoi. &sphaer. portionem ab c, ad conum inscriptum ab v, esse vt fg ad ge. Dico etiam solidum hmnog, genitum in exemplo 14. ad eundem conum inscriptum a b c, esse vt fa ad ge. Secentur in tres partes aequales, rectae bg, b I, l. n.