Latin
XXXILA
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
eritque conus à be aequalis cylindro, cuius basis hasis eadem sit cum cono, nempe aC; altitudo autem subtripla, nempe g*. Solidum verò simnog, quia componitur ex cylindro hmog, &ex cono nno, aequale erit cylindro super eadem basi hg constituto, cum altitudine bi. Considerabimus igitur tam solidum hmuog, quàm etiam conum ake, tanquam si essent cylindri iam dicti eorumdem solidorum vicari Iam: solidum hmnog, ad conum abc, rationem habet com positam ex ratione altitudinum bi ad gx; &ex ratione basium, nempe circuli hg ad ac, siue quadrati bg ad quadratum ga, siue rectae bgad duplam ipsius go. (cum enim bin, sit semilatus rectum, erit quadratum ag aequale rectangulo sub bg, &dupla go) siue sumptis subtriplis, vt gx ad duas tertias ipsius go, vel ad duas tertias bl. Ergo solidum hmnog ad conum abc, erit vt ib ad bp. quod memento. Recta bg ad ge, est vt no ad oe, siue vt nl ad Ib, siue (in subsesquialteris) vt tl ad lu; Componendo autem be ad eg, erit vt tu ad ul; sumptisque antecedentium dimidijs, erit fe ad eg, vt ip ad ul, siue ad pb: Et componendo, fg ad ge, erit vt ib ad bp. Proptereà, solidum hn nog, ad conum ab c (quod iam ostendimus esse: vt ib ad b p. )erit etiam vt fg ad ge. Quod prorsus de portione sphaeroidis concludit etiam Archimedes Prop. 31 &33. de Conoid. &sphaeroidibus. Plura adhuc exhibere poteram exempla demonstrationum per Indiuisibilia curua procedentium, nisi superflua, immò etiam &molesta existimassem. Hoc vnum admoneo lectorem, in magna parte praecedentium Theorematum me facilitatis gratia fecisse casum Propositionis particularem, cum tamen facere potuissem vniuersalissimum. Exempli causa. Poteram (in figura primi exempli) supponere tangentem Be cuiuscunque longitudinis, &deinde ostendere ita esse circul im ad triangulum, vt periphaeria ad tangentem: sed faciliorem conclusionem iudicaui aequalitatem inferre, quàm proportionalitatem; praesertim cum in solido Hyperbolico de aequalitate tantùm ratio habeatur. Si itaque Corollaria limitata plerumque demonstraui, vice Theorematum vniuersalium, scias datà operà factum esse. Definitio! Si hypercola circà asymptoton, tamquàm circà axem, conuertatur, solidum fiet (si secundum axem consideretur) longitudine in finitum, quod quidem Acutum solidum hyperbolicum nomimrcs. A nabimus. DE SO!