Latin
PROPOSITIO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 115
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Tempora lationum per semidiametros quadrantis erecti aequalia sunt temporibus tum secantium, tum etiam tangentium angulorum complementi eleuationis, qua fuerint eleuatae dictae semidiametri. Sit quadrans erectus ab c. semidiameter, quaecunque b d. &tangens de. quae angulum bde. rectum efficiet. Dico tempus per db, aequale esse tempori per secantem eb, siue per tangentem e d. quarum vtraque, nempe e b est secans, ed tangens anguli ab d, nempe com plementi eleuationis semidiametri db. Propositum autem manifestum est per lemma praecedens cum triangulum. bde. sit rectangulum, &ideo tempora per vnum quodque latus ęqualia sint. PROPOSITIO XIV. I ab aliquo puncto plana diuersimodè inclinata digredianEtur, &ab illo eodem puncto dimittantur grauia eodem tem pore simul; ostendit Galileus ex Corollario Propos. 6. de motu ac celerato, grauia huiusmodi semper in peripheria alicuius circuli in immensum crescentis reperiri. Stante hoc dicimus. Si graue, quod perpendicularitèr descendit, centrum terrae contingere posset, reliqua grauia eodem simul tempore singula in suis planis conquiescerent. Sit planum perpendiculare ab. in quo omninò erit centrum terrae. Sit ergo terrae centrum b, &fiat circulus ac b.