Latin
PROPOSITIO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 116
Unproofread scanNot analysed yet
qui transeat per centrum terrae B, &per punctum a. à quo grauia digre diuntur. Posito deinde quolibet plano ac, du catur bc. Ostendit Galileus grauia eodem tempore ad B, &è. peruenire. Igitur eodem tempore conquiescunt omnia; quia cum sit terraecentrum B, &linea be perpendicularis ad planum ac, erit c. punctum infimum plani à c; ergo si aliquod graue vlterius procederet, ascen deret. Quod est impossibile. Ergo &c. Supponimus quod graue illud pertinens ad centrum terrae statim quiescat, quod ambiguum est &c. Lemma. Si circulum in eodem puncto duo circuli interius, &exterius contingant, &per contactum duae rectae lineae agantur, erunt interceptę inter duas peripherias in eadem ratione cum interceptis in reliquo circulo. Sit vt ponitur; &contactus sit a. Dico esse vt be. ad de, ita af ad ag. Ducatur hi. tan gens, quae tres circulos contingat in à &iun gantur ec. db. gf. Erit angulus qui ad f. (in alterno segmen to) aequalis angulo iag. hoc est ipsi had hoc est vtrique ipsorum ad B, &c. Sunt er go ec, db, gf parallelae. Quare vt cb ad ed interceptae inter duas peripherias, ita bA ad da, hoc est af. ad ag. interceptae in reliquo circulo. Quod &c. PRO