Latin
LESOLIDO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema. COlidum acutum hyperbolicum infinitè longum, sectum plano ad axem erecto, vnà cum cylindro suae basis, aequale est cylindro cuidam recto, cuius basis diameter sit latus versum, siue axis hyperbolae, altitudo verò sit aequalis semidiametro basis ipsius acuti solidi. Esto hyperbola cuius asymptoti ab, ac angulum rectum contineant; II. Nisumptoque in hyperbola quolibet puncto d, ducatur dc aequidistans ipsi ab, &à p aequidistans ac. Tum conuertatur vniuersa figura circa axem a b. FOA ità vt fiat solidum acutum byperbolicum e bd, vna cum cylindro suae basis fede. Poducatur ba in h. ita vt ah. aequalis sit integro axi, siue lateri HNG verso hyperbolae. Et circa diametrum ah intelligatur circulus erectus ad asymptoton ac: &super basi ab concipiatur cylindrus rectus ac gh, cuius altitudo sit ac, nempe semidiameter basis acuti solidi. Dico solidum vniuersum feb dc, quanquàm sine fine longum, aequale tamen esse cylindro ac gh Accipiatur in recta ac quodlibet punctum i, &per i intelligatur ducta superficies cylindrica onli in solido acuto compraehensa circa axem ab: item circulus im in cylindre ac gh aequidistans basi a h.