Latin
LESOLIDO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
Erit ergo praedicta superficies cylindrica onli ad circulum im, vt rectangulum per axem ol, ad quadratum radij circuli im; nempe vt rectangulum ol, ad quadratum semiaxis hyperbolae; &ideo aequalis ex lemmate. Et hoc semper verum erit, vbicunque sumatur punctum i. Propterea omnes simul superficies cylindricae, hoc est ipsum solidum acutum e bd, vna cum cylindro basis fede, aequale erit omnibus circulis simul, hoc est cylindro ac gh. Quod erat &c. Scholium. Incredibile videri potest, cum solidum hoc infinitam longitudinem habeat, nullam tamen ex illis superficiebus cylindricis quas nos consideramus, infinitam longitudinem habere; sed vnamquamque esse terminatam; vt vnicuique patebit, cui vel modicè familiaris sit doctrina Conicorum. Veritatem praecedentis Theorematis satis per se claram, &per exempla ad initium libelli proposita confirmatam satis superque puto. Tamen vt in hac parte satisfaciam lectori etiam Indiuisibilium parùm amico, iterabo hanc ipsam demonstrationem in calce operis, per solitam veterum Geometrarum viam demonstrandi, longiorem quidem, sed non ideo mihi certiorem. Interim, quia demonstrationes exhibebimus de illo tantùm acuto solido, cuius hyperbolae genitricis asymptoti angulum rectum contineant, dicamus hic obitèr, omissà demonstratione, quibus figuris aequalia sint acuta solida; quando asymptoton angulus obtusus fuerit, vel acutus. Demonstrationes, quas ad euitandam molem pręterimus, sibi lector industrius facili negotio comparabit. Esto hyperbola cuius asymptoti aB, ac angulum obtusum contineant; &reuoluta figura circa axem ab fiat solidum acutum infinitè longum versus b. seceturque (vt in DOprima fig) pla no de ad axem erecto.