Latin
Propositio II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 12
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio II. SI fuerit quodcunque prisma rectum, habens basim poligo Dnam regularem, habensque altitudinem aequalem quartae parti cateti suę basis; erit perimeter prismatis aequalis poligono suae basis. Esto poligonum regulare ABCDEF, super quo concipiatur prisma rectum, habens pro altitudine AL quartam partem cateti IH. Dico perimetrum prismatis, constantem ex figuris rectangulis aequalibus quarum vna sit LB, aequalem esse poli gono suae basis. Ducantur enim diagonales AOD, BOE, &erectà perpendiculari IM, iungantur AM, BM; Cum ergo IH ponatur quadrupla ipsius IM, erit IO dupla ip sius IM; &ideo triangulum AOB duplum trianguli AMB eandem basim habentis; sed etiam rectangulum LB duplum est trianguli AMB; propterea rectangulum LB aequale erit trianguIo AOB; &sic de reliquis rectangulis, reliquisque triangulis: Quare totus prismatis perimeter, constans ex figuris rectangulis, aequalis est poligono suae basis. Quod erat demonstrandum. Corollarium. Constat ergo, quod si altitudo prismatis maior, minoruè fue.