Latin
Propositio II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 13
Unproofread scanNot analysed yet
rit, quàm quarta pars cateti suae basis, erit perimeter prismatis maior, minoruè quàm poligonum suae basis. Propositio III. SI fuerit cylindrus rectus, cuius altitudo ęqualis sit quartae Dparti diametri suę basis; erit cylindrica superficies ęqualis circulo suae basis. Esto cylindrus rectus, cuius basis circulus circa diametrum AB descriptus; altitudo verò AC, ęqualis sit quartę parti diametri AB. Dico cylindricam superficiem ęqualem esse circulo suae basis AB. Si enim ęqualis non est; erit circulus vel maior, uel minor cylindricà superficie. Sit primùm circulus maior quàm cylindri superficies; &sup posità differentia G, describatur intrà circulum aliquod poligo num ADEB, quod quidem deficiat à circulo minori defectu, quàm sit spatium G; &ideo erit poligonum inscriptum adhuc majus quàm cylindrica superficies (quomodo fiat hoc constat ex Commentarijs in Archimedem, &ex XII. Euclidis:) Tum supra poligonum ADEB concipiatur prisma rectum eiusdem cum cylindro altitudinis. Cùm ergò altitudo prismatis eadem sit ac cylindri, nempe quar ta pars rectae AB, erit altitudo prismatis maior quàm quarta pars cateti suę basis poligonae, &ideo perimeter prismatis maior erit quàm poligonum suę basis, &multo maior, quàm cylindrica superficies (factum enim est poligonum majus cylindrica superficie.) Quod est absurdum: est enim contra pręmissas suppositiones. Ponatur deinde circulus minor quàm cylinrdica superficies: &supposità differentia G, describatur circa circulum aliquod poligonum regulare DEF G, quod excedat circulum spatio minori quàm sit C.