Latin
PROPOSITIO XIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 122
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIX. Mpetus in punctis parabolae sunt inter se vt lineae ordinatim applicatae non ad ipsamet puncta, sed tanto longius à vertice quanta est quarta pars lateris recti. Sit parabola cuius vertex A. focus f. Sumpto que in ea quolibet puncto c, Dico impetum in c esse vt de, quae applicata sit tanto longius à ver ticè, quàm ipsa cB, quanta est af. nempe quar ta pars lateris recti. Impetus enim qui simul sunt in c. sunt e b, hf, ergo momen tum impetus ex ipsis compositum debet esse potentia ipsis ęqua le. Sed &recta de. ęquatur potentia ipsis cb, hf. per lemma praecedens, ergo momentum de. est momentum siue impetus compositus ex duobus illis qui sunt in punctoc. Quod &c.