Latin
PROPOSITIO XIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 123
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XX. Mpetus in quolibet parabolae puncto idem est ac impetus gra Gal. de A uis naturalitèr cadentis ex sublimitate simul, &altitudine ποιου ες, eiusdem parabolę. Sit parabola cuius altitudo cb, sublimitas a b. Dico impetum in puncto b eundem esse ac naturalitèr cadentis ex a. in cSumatur ef. aequalis quartę parti lateris recti, hoc est ipsi a b. Erit impetus in puncto h: ut linea ef. per Praecedentem. At impetus etiam cadentis naturalitèr per bf, siue per ac, est eadem linea ef, ergo idem impetus est in puncto h parabolae, ac in puncto c. grauis delapsi ex sublimitate simul &altitudine ab, bc. Quod erat. PROPOSITIO XXI. Empora lationum per datas lineas horizontales post casus è perpendiculo, aequalia erunt, quando altitudines perpendiculorum duplicatam rationem habuerint illius, quam horizontales lineae habent. Sint horizontales lineae datae ab, cd. &al titudines perpendiculares sint e A, fe. Sitque ea. ad fc. in duplicata ratione illius quam a b habet ad cd. Dico post casus ea, fe, eodem tempore peragi ab, &cd. Hoc autem patet: quia cum sint ab, ed in subdupla ratione ipsarum e a, fc, erunt etiam vt tempora casuum, &ideo vt velocitates, siue vt impetus qui sunt in a, &c. Propterea cum sint velocitates in C, &à, vt ipsa spatia cd, a b homologè, eodem tempore ipsa spatia peragentur. Quod &c,