Latin
PROPOSITLO XXII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 124
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITLO XXII. Ineae ordinatim ductae in parabola eodem tempore omnes Epercurruntur à mobili, quod per eas conuertatur impetu prius aquisito per casum diametri ex quiete in vertice. Sit ab. diameter parabolae, &bd, ce. ordinatim ductae. Dico mobile post casum ab ipsam bd, &post casum ac ipsamce. aequalibus tem poribus pertransire. Sunt enim altitudines perpendiculares a b, 4 c. in duplicata ratione spatiorum horizontalium bd, ce. ob parabolam. Quare per praecedentem eodem tempore peragentur ipsa spatia horizontalia, hoc est ipsae ordinatim applicatae, post casus ab, 4c. Quod &c. PROPOSLTIO XXIII, Empora lationum quae fiunt ex vertice per diametri portiones simul, &suas ordinatim ductas, sunt vt ipsae ordinatim ductae; addita tamen singulis medietate lateris recti. Sit parabola cuius vertex A, focus B, ordi natim ex foco ducta sit chd, quae aequalis erit lateri recto. Demonstrata enim fuit ipsa ch, siue hd dupla ipsius ha, &ideo subdupla lateris recti. Ducatur per d parallela diametro dl. Dico tempus lationis per abf. es se gf, &per a ei, esse li, &sic de singulis. Tempus casus per ah est he. sed cum dupla sit he. ipsius ab, tempus per he. idem erit, ac per ah, nempe hc. Ideo he. tempus est omnium bf. ei. &c. (cum eodem tempore om nes peragantur per Praecedentem) Tempora autem casuum per ab, ae, sunt ipsae bf. ei. Propterea tempus per ab f. erit fb. &ch, simul, vel fg. Tempus item per ae2. erit ie simul cum ch, siue il. Quod erat &c. Aliter idem ostendemus.