Latin
AGEVO FILH
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 132-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo raCoratio cylindri Oe, ad tubum il, componitur ex his tribus praedictis rationibus; nempe ex ratione fi ad ie; &ie ad a1; &ai ad iu. Propterea cylindrus oe, ad tubum il, erit vt primus terminus si ad vltimum in, &ideo minor. Quod erat ostendendum &c. VI. Lemma Esto hyperbola cuius asymptoti Cd, de angulum rectum compraehendant, sumptisqe in hyperbola vtcumque duobus punctis a &b; ducantur ai, be asymptoto Cà parallelae. Dico solidum illud annulare quod describitur ex conuersione Dil quadrilinei mixti siabe, circa axem Cà reuoluti, aequale esse cui dam cylindro recto 1e po. Debet autem huius cylindri altitudo esse de; diameter verò basis i0, debet esse aequalis integro axi ipsius hyperbolae. Sit enim (si possibile est) solidum illud annulare factum ex quadrilineo iab e, circa axem ea reuoluto, minus cylindro o e: &ponatur defectus aequalis cuidam solido K. Secetur b] bifariam in s. deinde reliqua A secetur bifariam in Z, Et hoc fiat semper donec tubus aliquis cylindricus, qui describitur ex reuolutione rectanguli alg, minor sit solido K. Tunt enim sectà totà bI, in partes aequales vltimę Ql, ducantur à singulis punctis diuisionum, rectae gh, in, vr, aequidistantes ipsi de. Ex punctis verò m, nr. in quibus praedictę parallelę hyperbolam secant, demittantur rectae, siue pontius pla na mi, ut, ru ad asymptoton de erecta. Denique ex conuersione singulorum rectangulorum ęqualium, quorum vnum est ag, totidemtubi cylindrici describantur circa axem cd.