Latin
AGEVO FILH
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 133-3
Unproofread scanNot analysed yet
Iam: tubus qui sit a rectangulo ro (intellige semper circa axem cd) ob aequalem altitudinem, eandemque basim, aequalis erit tubo TF. additoque communi tubo rn. erunt duo tubi or, vn simul sumpti aequales tubo ny, siue tubo ng. Additoque communi um. erunt tres tubi brum, aequales tubo mi, siue mi; &addito communi vltimo ma, erunt omnes tubi simul bruma, ęquales tubo λQ, nempe minores solido K. ob constructionem. Propterea vniuersa figura solida constans ex tubis er, &n, vm xa, circumscripta solido annulari facto à quadrilineo i abe, minus addit supra ipsum solidum annulare, quàm sit solidum K. Ergo ipsa figura circumscripta adhuc minor erit cylindro Oe. Quod est absurdum. Nam tubus AX. superat cylindrum XO; Tubus item mzsuperat cylindrum ZI, &sic de reliquis per lemmas. Ponatur deinde (si possibile est) solidum annulare genitum ex quadrilineo iabe, maius esse cylindro one. ponaturque exceßus aequalis solido cuidam K. ἀυίυPeragatur similis constructio, vt supra; ita vt omnes tubi cylindrici brnma, minores iterum ostendantur solido R. Tunc enim figura inscripta in solido annulari praedicto, constans ex tu bis &b, Er, Xn, im, minus deficiet ab ipso solido annulari, quà sit solidum X. Propterea eadem inscripta figura adhuc maior erit cylind. oe. Quod est absurdum. Nam tubus XA minor est cylindro XO; &tubus xv minor est cylindro xt. Et sic de reliquis. Patet ergo, quòd solidum annulare genitum ex conuersione quadrilinei iabe, circa axem cà, aequale est cylindrooe. Siquidem ostensum est, neque minus, neque maius esse posse Lemma VII. Esto hyperbola, cuius asymptoti angulum rectum continentes sint ab, Oc; &conuertatur figura circa axem ab, ita ut siat solidum hyperbolicum, cuius infinita sit longitudo versus partes 2.