Latin
PROPOSITIO XXXIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 136
Unproofread scanNot analysed yet
hoc supposito erit tempus ca ipsa ca; &per duàs eb, ba, tempus, per Praecedentem, erit c b d; nempe ęquale ipsitempori cA. Quod erat &c. AD B Problema. Hinc manifesta est solutio problematis; dato plano inclinato ac, &horizonte ab. oportet minus aliquod planum, inuenire eaita vt si ex terminis a, &b. ad vnum punctum duo illa plana componantur, tempus lationis per maius aequale sit tempori lationis per minus, &horizontem simul, Dematur ex plano ac. pars cd aequalis ipsi 2 è semissi horizontalis spatij. reliquum a d. erit planum quaesitum Si verò facta detractione ex ca nihil reliquum sit, vel fieri nullo modo possit, problema insolubile erit. Demonstratio patet ex Praecedenti. Dato vero minori plano ad, &spatio horizontali ab in eadem figura, si ipsi ad. addatur dc. quae aequalis sit ac, semisse horizontis, maius planum quaesitum erit ac. Debent autem vtraque plana ad; ac. simul, maiora esse spatio ab, alias insolubile esset problema; nam duo latera trianguli reliquo debent esse maiora. Quando data fuerint ipsa duo plana inęqualia ad, ac, &quaeratur quantum sit spatium horizontale, ex cuius extremis punctis erigi data plana possint, &ad vnum punctum componi, ita vt tempus lationis per maius planum, aequale sit tempori lationis per minus &per horizontem simul; Accipietur differentia planorum &c, quę duplicata spatium horizontale quęsitum ab exibebit. Debent autem tres lineae ab, ac, ad tales esse vt tri ang. possint componere; alias probl. esset insolubile. Horum omnium demonstratio cum illa praecedentis Propositionis congruit; ideo rem indicasse satis duximus. Libet hic obiter recensere quasdam propositiunculas, quamquam ex 3. Conicorum dependeat ipsarum demonstratio: apparebit enim ex ijs naturam etiam circa hyperbolen quasdam nugas meditatam fuisse ad motum spe ctantes. Si cui conica non placent, digressione hac praetermissa, pauca haec euitare poterit, &ad Propositionem 44. se conferre. Materia pręcedentium hanc continuationem nimis expostulaebat.