Latin
PROPOSITIO XLI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 137
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLI. Irecta linea ab. in quatuor aeqales partes ac, cd, d e, e b. diQuisa fuerit, &ex punctis c, e, excitentur duae hyperbolae, quae sectiones oppositae dicuntur, quarum foci sint a, &b. Sum pto in altera earum quolibet puncto f. erit tempus per fa, aequale tempori per fb, ba. Hoc enim patet ex praecedentibus. Nam propter hyperbolam linea fa, aequalis est ipsis fb, ce. per 51. tertij Conicorum. Sed ce. semissis est spatij horizontalis a b. per hypotesim, ergo aequalia sunt tempora lationum tam per fa, quam per fo, AGDEB ba. Quod erat &c. PROPOSITIO XLII. I datum sit horizontale spatium a b terminatum, &longitudo alicuius plani f. data sit maior quam ab. Secare oportet planum f. in duas partes inaequales ea lege, vt si ex terminis a, b, facta plana ad idem punctum componantur, tempus lationis per majus planum, aequale sit tempori lationis per minus planum &per horizontalem simul. Hoc duplici modo absoluemus. Primum contemplatiuè, siue per resolutionem, deinde practicè. Resolutiuè hoc modo. factum iam sit quod faciendum est.