Latin
PROPOSITIOXLIII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 139
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIOXLIII. Ato horizontali spatio ab, datoque angulo bac, qui minor sit angulo trianguli aequilateri, (alias enim problema insolubile esset) oportet triangulum constituere quod habeat basim a b, &angulum bac. &tempus per latus cA, equale sit tempori per cb, ba. Diuidatur ab. in quatuor aequales partes quarum vna sit db &ex vertice d, focis a, b, fiat d c hyperbola quae secet rectam ac, in c. (sec abit enim omnino, vt infra demonstrabimus.) Dico c esse tertium quaesiti trianguli punctum. Ducta enim cb. patet diffeA DB rentiam inter ac, cb, esse semissem ipsius ab, propter hyperbolam, &propter diuisionem lineae ab in quatuor aequales partes. Quare tempus per ca, aequale erit tempori per cb, ba: Quod erat &c. Quod autem in praecedenti figura (supposito angulo bac. minore quam sit angulus trianguli aequilateri) linea à C cum hy perbola conueniat, sic demonstrabimus in sequenti figura. Sit asymptotos bc. Ergo rectangulum e af aequale est quartę parti figurae per 45. tertij Conicorum. Quadratum etiam Ec. aequale est eidem quartae parti figurę, per primam secundi Conicorum: erunt ergo aequalia inter se rectangulum eas, &quaDEBFA dratum sc. Quare vt af. ad sc. ita sc. ad ae, hoc est ad 1d. Sunt igitur puncta dca in semicirculo cuius diameter est da, ¢rumb. Sed cum sint ęquales bf. af. per con structionem in propositione pręcedenti; &anguli ad Trecti sint, est. nb a axis, &sc ad axem applicata. erunt aequales eb, CA. &triangulum ab C, aequilaterum erit. Quaelibet ergo linea quae ad punctum d. angulum contineat cum da. minorem angulo C, trianguli aequilateri, conueniet omnino cum Vc; Quare in figura praecedentis propositionis linea ac conueniet cum asymptoto, &ideo etiam cum hyperbola.