Latin
PROPOSITIO
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 140
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLIV. EX infinitis speciebus triangulorum rectangulorum, vna Etantum est quę habeat hanc prerogatiuam, quod scilicet tempus per hypotenusam ęquale sit tempori per reliqua duo latera. Et hęc species illa est quae prima omnium, hoc est, quae in minimis numeris habet tria latera comensurabilia; Nempe in Aritmetica proportione numerorum 3. 4. &5. Exponatur triangulum ab c; cuius latus ab horizontale sit 4. &bc. erectum sit 3. hypotenusa autem ac. sit 5. Perspicuum est angulum cba. rectum esse; cum quadratum ac. 25. aequale sit duobus quadratis cb, ba. 9. &16. Manifestum etiam est tempus per ca. ęquari tempori per cb, b 4. cum differentia inter ac. cb. sit 2. semissis spatij horizontalis ab. quod est 4. Dico praeterea nullam aliam speciem triangulorum rectangulorum habere illam proprietatem. Nam si possibile est, habeat. &sit triangulum illius specier ipsum adb. Quia tempus per da. aequale est tempori per d ba. erit differentia inter ad. d b. aequalis semissi horizontalis a b. Ponatur in directum ipsi a b linea Be, quę ęqualis sit semissi horizontalis; erunt iam ad, de. ęquales inter se; &ac, ce, ob eandem causam aequales inter se; quod impossibile est. Iunctà enim ae. esset vterque angulus dae, cae, ęqualis angulo P. quod est absurdum. Nulla ergo species triangulorum rectangulorum repe ritur, praeter iam dictam quę habeat superiùs enarratam propractatem. Possemus etiam demonstrare ex infinitis speciebus triangulorum obliquangulorum, quae vnum angulum datum habeant, puta 40. graduum, vnam tantum speciem eße quae praedictam proprietatem habeat. Quinetiam ostenderetur ex infinitis hyperbolarum speciebus, vnam tantum speciem eße quae illam habeat praerogatiuam. Sed non est tanti omnia haec minuta enucleatim percensere, vt lectoris patientia, beneuolentiaque vlterius abutamur.