Latin
Propositio II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 14
Unproofread scanNot analysed yet
(quomodo hoc fiat constat apud Commentarios in Ar chim. &in XII. Euclidis. eritque etiam poligonum minus quàm cylindrica superficies. Concipiatur suprà poligonum erigi prisma eiusdem altitudinis cum cylindro; eritque altitudo prismatis quarta pars cateti suae basis poligonę. (cum prismatis altitudo eadem sit atque cylindri; cylindri autem altitudo est quarta pars rectae AB, quę aequalis est cateto poligoni, quod est basis prismatis.) Ideo perimeter prismatis aequalis erit poligono suę basis; &propterea minor quàm cylindrica superficies. Quod est contra praemissas suppositiones. Erit ergò superficies cylindrica aequalis circulo suę basis, Quod erat demonstrandum.