Latin
PROPOSITIO IL
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 144
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IL. Cex a puncto sublimiori cirEAEA culi ad horizontem erecti graue cadat vsque in centrum b, &inde per quodcumque planum siue eleuatum, siue decliue, conuertatur cum impetu iam concepto; graue huiusmodi tempore casus a b absoluet spatium bd; quod nempe aequale sit vtrisque tum semidiametro bC, tum etiam ipsius perpendiculo ce. Secta sit cd ęqualis ipsi ce. Dico tempus per ab, ex quiete in a, ęquale esse tempori per bd. post casum ab. Est . n. ob ęqualitatem vt dc ad cb, ita ce ad ba, hoc est cf ad fb, &permutando vt cd ad cf. ita ch ad bf. in vtraq. figura. Sed in prima tantùm erit componendo vt dfad ef, ita cfad bf. In secunda verò erit. Conuertendo, per conuersionem rationis, &iterum conuertendo, vt dfad ef, ita cfad bf. Quare in vtroque casu tres lineę df, cf, bf. sunt in continuà proportione. per fb ip Iam si tempus per ab ponatur esse ab, erit tempus sa fo, sa fb, &per fd tempus erit media proportionalis fe. Quare tempus per reliquum lineae, nempe per b d, erit reliquum temporis, nempe b 6. Idem ergo tempus est lationis per ab ex quiete in a, &per bd post casum ab.