Latin
PROPOSITIO IL
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 145
Unproofread scanNot analysed yet
In hac propositione re ipsa demonstrantur duo Theoremata Galilei, De Motu accelerato: sed quia valde ad rem nostram faciunt, eadem diuersa iterum ratione contemplabimur, vt lucem sequenti Corollario praeferant. Si graue naturaliter cadat ex a in D. ipig. &ex o cum impetu concepto, per quodlibet planum be conuertatur. Quaeritur quantum spatij per planum DC absol uat mobile tempore casus ab. Fiat circa diametrum ab. circulus adb, centroque b, &interuallo ba circulus ac. Dico graue delapsum per ab, si ex puncto b cum impetu concepto conuertatur per planum inclinatum bc, tempo re aequali tempori casus, percurrere spatium aequale vtrisque simul be, ed. Si enim post casum ab graue conuerteretur per planum quodcunque OC, motuque aequabili procederet, graue huiusmodi per pla ex Gal. num bC tempore aequali tempori casus spatium perageret duplum ipsius Da, ergo percurreret spatium duplum ipsius be. tempore casus, si post casum aequabili motu procederet. Sed superueniente operatione grauitatis, mobile non procedet motu aequabili super plano Oc; Quin immò tempore casus ab, grauitas promoue bit mobile super planobc tantùm spatium quanta est inclus à in circulo linea do (quo enim tempore grauitas trahit mobile ex a in b. eodem tempore trahit etiam ex d in b per 6. Galilei de Motu Accelerato. )Ergo duplae bcin prima figura addenda erit db, conspirant enim deorsum tam motus aequabilis, quam motus grauitatis; In secunda vero figura à dupla bC detrahenda erit db (quia motus grauitatis contrarius est motui aequabili) &sic concludemus mobile ponst conuersionem, tempore aequali tempori caesus ab, percurrere spatia be, cd. in vtraque figura. Corollarium.