Latin
PROPOSITIO LVI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LVI. SI ab. horizontalis dup Dla fuerit eleuatę ae. Dico, quò longius à puncto e. De. demittatur graue, eo tardius lationem suam vsque in b absol uere. Demittantur ex punctis c, &d. Duo grauia; ostendendum est maiori tempore fieri lationem per dab. quam per cA b. Fiat circa diametrum ae, parabola amf. &ipsis cA. ae. sit tertia proportionalis ag. Ipsis autem da, ae tertia sit ah, &ducantur ordinatim lineae ex punctis d, c, g, b. Quia quadrato eidem ae, aequale est vtrumque rectangulum dah, cag. erunt hęc eadem rectangula aequalia inter se; propterea latera reciprocè proportionalia habebunt. nempe vt ha ad ag. ita ca, ad ad. Sed in hac eadem proportione ob parabolam, sunt quadrata, hf. ad gm, &clad di, ergo propor tionalia sunt etiam latera, nempe vt hf. ad gm ita cl ad di. extremae autem hf, di maiores sunt quam mediae gm, cl; &extremae simul sunt tempus lationis dab, at mediae sunt tempus lationis cab. Quare tardius absoluetur latio per dab, quàm per cab. Quod erat &c. vide 2. demostra tionem Prop. 50 Idem infertur etiam de punctis g, &h, supra ipsum e. sumptis. Sunt enim tempora eorum, aequalia temporibus punctorumc &d. vtrumque vtrique &c.