Latin
PROPOSITIO LVI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 152
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LVII. 1 ab aliquo puncto lineae circulum tangentis in puncto sublimi, grauia cadant in periphaeriam &inde per chordas horizontales conuertantur. erunt tempora lationum per vtram que chordam &eius perpendiculum, aequalia Tangat linea ab, circulum erectum, in puncto sublimi B. Et sic tangens horizontalis omnino erit. Sumpto deinde quolibet puncto a. grauia demittantur perpendiculariter in periphaeriam, &conuertantur siue in C, siue in d. Dico tempus per ac e. &per adf. idem esse. Sunt enim horizontales ce, df. aequales, cum ch. sit parallelogrammum rectam gulum, &ce, df. sectae sint bifariam in g &h. punctis. Quia ergo ab. semissis spatij horizonta lis media proportionalis est inter altitudines perpendiculares ac, ad. (linea enim ab. tangit, &ad. circulum secat) erunt per Corollarium primum Propositionis 50. huius, tempora lationum ac e, adf. aequalia. Quod erat &c. Et per secundum eiusdem Propositionis Corollarium eadem tempora reciprocè ęqualia sunt &c.