Latin
PROPOSITIO PRIMA
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 155
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO PRIMA. VI graue sursum proiectum ex a. ascendat motu naturalitèr Deficiente vsque ad sublimius punctum suae lationis b. idem verò mobile aequali tempore, &eadem velocitate quam in puncto a habebat, sed motu aequabili ascendat vsque in c. Dico a c. duplam esse ipsius ab. Si enim non est dupla, ponamus aliquam a d duplam esse ipsius ab. Concipiamus iam cadere naturalitèr mobile ex b in 4. Gradus ille impetus acquisiti post casum ex b in a. est ille prorsus qui vehit mobile ad eandem altitudi nem b. eodem tempore, &motu naturaliter deficiente. Idem verò gradus impetus eodem tempore, sed motu aequabili perducit mobile ad altitudinem ad duplam casus ba. Sed ille idem impetus qui per suppositionem perducit mobile ex a in b motu naturaliter deficiente, illud perducebat etiam motu ęquabili eodemque tempore ex A in e. Vnus ergò Figa idemque gradus impetus eodem tempore; motuque aequabili perducit mobile per duo spatia inaequalia ae, ad. Quod est absurdum.