Latin
PROPOSITIO PRIMA
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 156
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. Emita proiectorum, quęcunque illa sit, sublimiori sui puncto bifariam secat perpendiculum quod inter horizontem, &lineam directionis intercipitur. Proiciatur mobile ex a iuxtà directionem vtcumque eleuatam 28. Patet quod sine tractione grauitatis procederet mobile motu recto, &aequabili per lineam directionis a b. Sed grauitate intus operante ab ipsa directione statim declinare incipiet, crescente semper deuiationis mensura; &describet aliquam lineam cur uam ac d. quaecunque sit. Haec linea punctum aliquod sublimius caeteris habet; illud nempe quod est ascensionis extremum, &primum descensionis. Sit huiusmodi punctum C, &per C ducatur perpendiculum bch. Dico hb. duplam esse ipsius hc. Abstrahamus motum horizontalem; hic enim motus, quo ad lationem perpendicularem de qua agemus est tamquam non es set; cum illam neque iuuet, neque impediat. Concipiamus etiam mobile habere semper secum suum perpendiculum hb. horizontali quadam latione vna cum ipso translatum ex a versus B; in quo perpendiculo ascendit graue, motu quodam continuo, sed semper magis ac magis deficiente, à puncto B vsque ad punctum c. Conficit ergo mobile in suo perpendiculo tempore Exempli gratia e spatium he, sed si motu aequabili ascendisset cum impetu &tempore eodem, reperiretur in b (deberet enim ob motum aequabilem esse semper in communi sectione linearum ab, bb.) Quare per praecedentem, spatium hb. ipsius bs duplum est. Quod erat &c.