Latin
PROPOSITIO III
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 157
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Inea curua, quae describitur à mobili secundum quamlibet Eeleuationem proiecto, parabola est, &prorsus eadem, quàm describeret mobile si cum horizontali impetu proiceretur à vertice eiusdem lineae curuae. Sit linea proiectionis directiua ab. vtcumque eleuata, &linea curua Ac d e, cuius sublimius punctum sit f. Ducatur perpendiculum bfg. &erunt per praecedenQue tia aequales bf. fg. Ducatur horizontaLVVD lis fh, &perpendicularis ah. erunt iterum aequales fi. ih, &ai, ib. Diuidatur a b. in quotcunque partes ęquales al, li, im mb. &agantur perpendiculares per puncta l, i, m. Manifestum est quod spatia aequalia al, li, im, m b, percurrerentur à mobili temporibus aequalibus, si motu aequabili, &sine accessu noui motus deorsum, ab interna grauitate procedentis, moueretur. Sed quia ei statim atque à proiciente dimittitur in A. superaduenit attractio grauitatis, incipiet continuo à linea directionis deorsum deuiare, &deuiationes tales erunt vt linea Ic. descensus vnius temporis sit vt vnum: linea verò id. descensus duorum temporum sit vt quatuor, &me. trium temporum vt nouem, bf. quatuor temporum vt 16. ,&sic deinceps ea lege vt semper descensuum spatia sint vt tempo rum quadrata. Quia verò al, li, im, m b, sunt aequales, erunt ho. 01, in, nf. (quòd inter easdem parallelas sint) aequales: &cum sit bf, 16, erit mn. 8. ergo reliqua ne est vnum. (quandoquidem tota me erat 9.) Ipsa verò i d. posita fuerat vt 4. nec immutatur. ol autem ęqualis ipsi m2 est 2. &addita lc, quae posita fuerat vnum, erit tota oc vt 9. At ha. ęqualis ipsi &ferit 26. Ergò cum spatia fn, n i, i0, ob. sint aequalia; &ne, id, oc, ha. sint vt 1, 4. 9. 16. &sic deinceps vt reliqui semper numeri quadrati, erit linea procedens ex f. per puncta e. d. c. 2. parabola recta cuius vertex f. &de qua agie Galileus. Sed hęc eadem linea est tractus proiectionis obliquę ex 4. factę per sup positionem nostram. Ergò linea curua, quę describitur à mobili secundum quamlibet eleuationem proiecto, eadem parabola est quam designaret si cum impetu horizontali opportuno ex vertice ipsius proiectum fuisset.