Latin
PROPOSITIO XXXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 198
Unproofread scanNot analysed yet
Dico per e transire libellam aquae latentis supremam. Est enim bd tangens parabolae, &cd parallela diametro; ergo quadratum bd aequale erit rectangulo sub cd, &latere recto, quare reperta illa linea (cuius quartam par tem posuimus be) latus rectum erit, &b e sublimitas. Quod &c. Monemus iterum ad hoc vt experimenta cum demonstrationibus congruant, quòd foramenò debet esse in lamella tenui, &plana, ad quam perpendicularis sit recta bò. Reliquum verò interioris tubi ba &c. vsque ad initium aquęductus, debet esse capacissimum; quò enim laxius erit, eo exactius experimentum euadet. Quotiescunque autem aqua per tubum latentem decurrens per angustias transire debuerit, falsa omnia reperientur; Quemadmodum accidet etiam, si prae nimio impetu, aqua statim atque emissa est, in tenuissimum rorem dispergatur. Ata directione ad, tubi, siue fiEstulę ba, &puncto c in quod incidat aquae emissio, totam parabolam aquę fluentis describere. Producatur b a d, &erigatur perpendiculum cd. Deinde connectatur AC. Ducantur iam tres lineę ae, ef fh, quarum prima sit ex angulo a vtcunque, secunda parallela tangenti, tertia parallela diametro. &punctum h. erit transitus parabolę, vt constat ex demonstratis, &sic de singulis punctis parabolae quęsitae. PosiOsito vase ab siue cylindrico, siue prismatico quod in fundo perforatum sit foramine b. Velocitas aquae exeuntis ex b AEl velocitati libellae, siue supremae superficiei descendentis in vase, semper eadem ratioIEII Lsi ne respondebit, Quandò libella aquae in vase est ad, sit velocitas ac aquae exeuntis per b. Tum fiat, vt sectio ad vasis, ad sectionem orificij b, ita ac ad ae. Eritque per doctrinam Castellij, ipsa ae. velocitas libellae da in descedendo. Iam circa am diametrum fiant per c, &e, duae parabolae me, me.