Latin
PROPOSITIO XXXVII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 199
Unproofread scanNot analysed yet
Consideretur deinde alia libella fh. Quando fh. libella erit, tunc per demonstrata erit velocitas in b vt linea hl. Sed velocitas in b ad velocitatem libellae fh erit per doctrinam Castellij vt sectio fh ad sectionem b, nempe vt ca ad ae &sic semper. Quare velocitas aquae exeuntis ad velocitatem libellę descendentis in quocunque loco consideretur, semper erit vt linea applicata in maiori parab. ad applicatam in minori; hoc est in eadem semper ratione. Aliter etiam ostendetur idem hoc modo. Intelligatur in vase ab quaelibet sectio T, quae non sit summa superficies: sit autem summa superficies a2. Iam; cum eadem quantitas aquae transeat per sectionem b &per Th, erit velocitas in b ad velocitatem in s reciprocè vt sectio fhad sectionem D; sed sumpta sectio Thaequeuelox est ac suprema superficies d2 (cum vas ponatur cylindrus, siue prisma) ergo velocitas in b ad velocitatem supremae superficiei da descendentis in vase semper eadem ratione respondebit; nimirum semper erit vt sectio vasis ad sectionem foraminis b. Corollarium. Ergo quando altitudines invase erunt am, hm, erit velocitas aquae exeuntis ex o posita altitudine am, ad velocitatem excuntis exb posita altitudine m, vt est velocitàs summae supenstiZOO De motu Proiectorum per ficiei da ad velocitatem summae superficiei s. hoc enim patet. Nam sumpta superiori conclusione permutando tantum deducitur hoc Corollarium. Vantitates aquarum ab eodem, siue ab aequalibus foraminibus erumpentium eodem tempore, sunt inter se in sub duplicata ratione altitudinum Sit vas ab praecedentis figurae perforatum in b.