Latin
Propositio II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 27-3
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio II. Arabola sesquitertia est trianguli eandem ipsi basim, &eandem altitudinem habentis. Sit parabola ABC, cuius diameter BD; &sit inscriptum trian gulum ABC. Dico parabolam sesquiterEVMBI NNXS. tiam esse trianguli ABC, Ducantur duae tangentes ad basim, quae sint AE, CE. &FG. tangat per verticem B Demissis deinde FI, GH diametro parallelis, vt sint diametri portionum AIB, BHC; B. L1nς ducantur per I, &H tangentes LM, NO. Erit ergo per Lemma praecedens, trilineum ABCE, ad trilineum AIBF, vt est triangulum AEC, ad AEF. siue ad FBE. Idem verò trilineum ABCE ad aliud trilineum BHCG, erit vt idem triangulum AEC, ad triangulum BGC; hoc est ad BGE, Coniunctim ergo; erit trilineum ABCE ad duo trilinea AIBF, 24 quis BHCG, vt triangulum AEC ad triangulum FEG, nempe vt 4. 132 ad vnum, &diuidendo, erit triangulum FEG ad duo trilinea AIBF, BHCG, vt 3, ad vnum. Trapezium autem AFCG, ad eadem trilinea erit vt 9. ad vnum; &per conuersionem rationis, ad parabolam erit vt 9. ad 8. &ad triangulum ABC, vt 9.